monumenta.ch > Plinius > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 26, 17
{VIII} praeterea in quibusdam morbis medendi cruciatus detraxit, ut in anginis, quas curabant in fauces organo demisso. damnavit merito et vomitiones tunc supra modum frequentes. arguit et medicamentorum potus stomacho inimicos, quod est magna ex parte verum. itaque nos in primis quae sunt stomacho utilia signamus.